# Locutiones in Heptateuchum 2.143-153

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 2.143 to 2.153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.143

De quadraginta dierum ieiunio Moysi scriptura sic loquitur: panem non manducauit et aquam non bibit. a parte totum, id est a pane omnem cibum et aqua omnem potum significans. Excide tibi duas tabulas <Iapideas> sicut et primae, subauditur "fuerunt": unde hoc uerbum nostri interpretes etiam addendum putauerunt, quoniam inusitata est in lingua latina talis ellipsis. Et ait Moyses ad omnem synagogam filiorum Israhel dicens: plenum esset, et si non haberet dicens. Et adtulerunt unusquisque quod adferebat cor eorum. poterat usitatius dici: et adtulit unusquisque quod adferebat cor eius. Et quibus uisum est animae eorum adtulerunt demtionem domino, non dixit: et sicut uisum est animae eorum. Et omnis cui inuentum est apud eum coria arietum rubricata, quod diceretur usitate: et omnes apud quos inuenta sunt coria arietum rubricata. Omnis adferens demtionem argentum et aes adtulerunt demtiones domino . usitatius diceretur: omnis adtulit quam omnis adtulerunt. Et apud quos inuenta sunt apud eos ligna inputribilia: apud eos more scripturarum additum est; nam sine hoc esset plena sententia. Et omnis mulier sapiens mente manibus nere. quasi nere possit non manibus; et "sapiens nere" elegans atque inusitata locutio est. deinde: omnis mulier adtulerunt more superiorum plurali concluditur singularis. quia "omnis mulier adtulit" usitatius diceretur. Et omnes mulieres quibus uisum est sensu suo in sapientia nerunt pilos caprinos . notandum sapientiam in his artibus saepe appellare scripturam, id est cotftav. Et conpositiones et oleum unctionis et conpositionem incensi: non conpositiones aliquas extra debemus intellegere, sed, cum dictum esset: et conpositiones, per coniunctionem copulatiuam non aliud adiunxit sed quod dixerat exposuit, ut sciremus, quas conpositiones, et oleum, inquit, unctionis et conpositionem incensi. compositiones autem uocat, quia ex multis ista confecta sunt.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
