Latin
2.154 to 2.155
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.154-155
Unproofread scanNot analysed yet
Et omnis uir et mulier quorum adferebat sensus eorum, ut intrarent et facerent omne opus quodcumque praecepit dominus fieri illud per Moysen, adtulerunt filii Israhel demtionem domino. ergo omnis uir et mulier intelleguntur filii Israhel. ceterae locutiones similes superioribus. Facere aurum et argentum et aes: pro eo, quod est: facere ex auro et argento et aere; non enim aurum faciebant sed ex auro. tale est etiam quod paulo post dicit: et operari ligna, hoc est: ex lignis.