Latin
2.17 to 2.21
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.17-21
Unproofread scanNot analysed yet
Quod latinus habet: et facta est manus eius leprosa tamquam nix, graecus non habet "leprosa", sed tantum: facta est tamquam nix. Quodsi non audierint uocem signi primi: graecus sic habet; latinus autem: uocem tuam signi primi. sic et sequitur: credent tibi in uoce signi sequentis. Et erit aqua quam sumes de flumine sanguis super aridam, uel potius: super aridum, id est super id, quod aridum est. quod latinus dixit: sanguis super terram. Moyses dicit: precor, domine, non sum eloquens ante hesternam et nudiustertianam diem. Et uirgam hanc sumes in manum tuam, in qua facies in ea signa, cum dici posset: in qua facies signa aut certe: uirgam hanc sumes in manum tuam et facies in ea signa. nunc uero utrumque dictum est solita locutione scripturarum.