Latin
2.23 to 2.24
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.23-24
Unproofread scanNot analysed yet
Et dicebant ad populum dicentes: haec dicit Pharao: quam locutionem piguit latinum interpretari.' Uideat deus uos et iudicet, quoniam execrabilem fecistis odorem nostrum palam Pharaone et palam seruis eius, dare gladium in manus eius, ut occidat nos. sic enim habet graecus; latinus autem ait, quem pro optimo legebamus: ut daretis gladium in manibus eius: qui soloecismus nulla interpretationis necessitate factus est, quia in graeco non est.