Latin
2.26 to 2.31
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.26-31
Unproofread scanNot analysed yet
Quod habet latinus: exaudiui gemitum filiorum Israhel, quemadmodum Aegyptii adfligunt eos, graecus habet: καταδουλοῦνται αὐτοὺς, quod interpretari posset: in seruitutem redigunt eos; nam uno uerbo non potest. Et locutus est Moyses sic ad filios Israhel: et non exaudierunt Moysen a defectione animi et ab operibus duris: exaudierunt ait, non "audierunt". Ego enim ineloquens sum, quod ait Moyses ad dominum, ἄλογος dixit graecus, non "inperitus "quasi ἀμαθής uel ἀπαίδευτος. Hi sunt Aaron et Moyses, quibus dixit eis deus, ut educant filios Israhel de terra Aegypti; sic enim habet graecus. Ecce ego gracili uoce sum et quomodo exaudiet me Pharao? notandum, quod exaudiet dixit, non "audiet". Fecit autem Moyses et Aaron, sicut praecepit illis dominus, ita fecerunt. quid deesset, si non diceretur: ita fecerunt?