Latin
2.3 to 2.8
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.3-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et omne femininum uiuificate illud: sic enim habent graeci; latini non habent "illud". Erat autem quidam de tribu Leui et sumsit sibi de filiabus Leui: intellegitur uxorem, quod quidam latini interpretes etiam addendum putauerunt; sequitur autem: et habuit eam, et concepit. Quid sit "tibin" ideo difficile est nosse, quia nec graecus interpres ex hebraeo nec latinus ex graeco uertit hoc nomen; sed sic transtulit ut inuenit. Timuit autem Moyses et dixit: si sic diuulgatum est uerbum hoc. . . . duo sunt in hac locutione adtendenda: primo, quia pendet sententia et sic dimissa est; deinde. quia" uerbum" pro facto posuit. Et respexit <deus> filios Israhel et innotuit illis: pro eo positum est: et innotuit. quod est: egit in his ea, quibus dei curam erga se intellegerent. Uidens uidi uexationem populi mei qui est in Aegypto.