# Locutiones in Heptateuchum 2.3-8

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 2.3 to 2.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.3

Et omne femininum uiuificate illud: sic enim habent graeci; latini non habent "illud". Erat autem quidam de tribu Leui et sumsit sibi de filiabus Leui: intellegitur uxorem, quod quidam latini interpretes etiam addendum putauerunt; sequitur autem: et habuit eam, et concepit. Quid sit "tibin" ideo difficile est nosse, quia nec graecus interpres ex hebraeo nec latinus ex graeco uertit hoc nomen; sed sic transtulit ut inuenit. Timuit autem Moyses et dixit: si sic diuulgatum est uerbum hoc.... duo sunt in hac locutione adtendenda: primo, quia pendet sententia et sic dimissa est; deinde. quia" uerbum" pro facto posuit. Et respexit <deus> filios Israhel et innotuit illis: pro eo positum est: et innotuit. quod est: egit in his ea, quibus dei curam erga se intellegerent. Uidens uidi uexationem populi mei qui est in Aegypto.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
