# Locutiones in Heptateuchum 2.33-39

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 2.33 to 2.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.33

Non mihi uidentur satis commode interpretati latini (JQeptatcir,: Pharaonis, ut dicerent: sapientes; corpol enim sapientes dicuntur. potuit autem latinus interpres sophistas dicere, quoniam non est, quemadmodum id latine dicatur. et ideo isto uerbo iam utimur pro latino, sicut philosophiam dicimus non solum graece uerum etiam latine; sophistas appellarunt latinarum litterarum eloquentissimi auctores. Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum: ac si diceret: draco Aaron. Quod dictum est de Pharaone: ecce ipse exit ad aquam, graecus habet "super aquam". Dimitte populum meum, ut seruiat mihi in deserto . et ecce non exaudisti usque adhuc . quotiens dicitur: exaudisti, cum homini dicatur! Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis. et induratum est cor Pharaonis et non exaudiuit eos, sicut dixit dominus: quia in usu scripturae est "exaudiuit", cum etiam de homine loquitur. Dimitte populum meum, ut mihi seruiant, non ut seruiat: qui loquendi modus non fere inuenitur nisi ubi res ipsa singularis pluribus constat. populus enim singulari nomine dicitur, sed constat ex multis. sic etiam est: omnis terra adorent te, quia omnis terra dictum est pro "hominibus, qui sunt in terra". Ecce ego ferio omnes fines tuos ranis; sic enim habet graecus elegantissima locutione, ut ranae ipsae plaga intellegatur, qua feritur terra Aegypti.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
