Latin
2.45 to 2.56
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.45-56
Unproofread scanNot analysed yet
Et in terram super quam sunt super eam. Et gloriosam faciam in die illo terram Gessem, in qua populus meus inest super eam. Et dixit Moyses: ego exeam a te et orabo ad deum, et exibit cynomia a Pharaone et a seruis eius: quasi alteri diceret et "exeam a te" et de altero Pharaone subsequeretur, a quo esset exitura cynomia. Dimitte populum meum, ut mihi seruiant. Ecce ego pluam hanc horam crastina die grandinem multam <ualde). grando autem multa ualde ualde. Et desinent uoces et grando. notandum est scripturam "uoces" solere appellare tonitrua, quas uoces dei etiam Pharao superius appellauit dicens: orate pro me ad dominum, ut desinat fieri uoces dei, ubi et illa locutio est, quod non dixit: desinant fieri uoces. Ut narretis in aures filiis uestris et filiis filiorum uestrorum quaecumque inlusi Aegyptiis. notandum, quemadmodum dicatur "inlusi", ne forte ita sit dictum: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, et illud in Iob: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ad inludendum ab angelis eius. Ecce ego induco hanc horam crastino die locustam multam. ecce quemadmodum superius dixit ranam, ubi diximus plerumque plus intellegi, cum aliquid huius modi singulariter dicitur, quam si pluraliter diceretur. manifestum est enim plus sonare "locustam multam", quam si diceret: locustas multas. Qui autem et qui sunt qui ibunt? cotidie dicimus consuetudine familiariore: quam qui et qui ibunt? Non est relictum uiride nihil in lignis. dicendum fuit more locutionis nostrae: non est relictum uiride aliquid in lignis. Pharao ad Moysen: peccaui ante dominum deum uestrum et in uobis; suscipite ergo delictum meum. hac locutione et ad Ioseph usi sunt fratres eius, ubi dixerunt: accipe iniquitatem seruorum dei patris tui. Quod latini habent: et nemo uidit fratrem suum tribus diebus, graecus habet: et non uidit nemo fratrem suum; notandum etiam fratrem hominis quemlibet hominem dici.