# Locutiones in Heptateuchum 2.57-62

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 2.57 to 2.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.57

Pharao dicit ad Moysen et Aaron: ite et seruite domino deo uestro; praeter oues et boues relinquite; sic enim habet graecus . ualde inusitata locutio est, nisi post distinctionem inferatur: "relinquite" et subaudiatur "ista", ut sit sensus: ite praeter oues et boues et relinquite ista; solet enim talis ellipsis fieri crebro in locutionibus scripturarum. Et non relinquemus ungulam: quasi abductis pecoribus posset ungula remanere; quid est enim aliud: non relinquemus ungulam nisi "nec ungulam relinquemus?" Pharao ad Moysen: adtende tibi ultra adponere uidere faciem meam: pro eo, quod est: adtende tibi. ne ultra uideas faciem meam. Et petat unusquisque a proximo et mulier a proxima uasa argentea et aurea et uestem: notandum Aegyptios Hebraeis proximos dictos. Et erit . clamor magnus per omnem terram Aegypti, qualis non fuit <talis> et talis non adhuc adponetur. in filiis autem Israhel non mutiet canis lingua sua ab homine usque ad pecus. elegantissima locutio est; per canem quippe extremum significauit uel hominum uel pecorum ita commendans, quanta in Hebraeis quies futura esset Aegyptiis acerba orbitate clamantibus. Accipiant singuli ouem per domos patriarum. quas dicat patrias, non facile est intellegere: utrum ciuitates, in quibus conmanebant, an potius numerosas familias a cuiusque uelut paternitate propagatas; hoc enim magis in graeco significari perhibetur.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
