Latin
Book 2
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.63
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem pauci sint qui in domo, ita ut non sint idonei ad ouem —id est ut ipsa paucitas non sit idonea ad ouem consumendam —adsumet secum uicinum proximum suum, hoc est ipsa domus adsumet uicinum . hominem proximum pro homine posuit, singularem autem pro plurali —non enim unum sed quot sufficiunt. cum de oue consumenda scriptura loqueretur, secundum numerum, inquit, animarum unusquisque quod sufficiat sibi —animas pro hominibus, a parte totum.