Latin
2.77 to 2.87
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.77-87
Unproofread scanNot analysed yet
Et non inueniebant aquam, ut biberent. poterat non habere: ut biberent. Et murmurauit populus aduersus Moysen dicentes: non "dicens" sed: dicentes; ex pluribus enim populus constat. Et uenerunt omnis synagoga filiorum Israhel in heremo: non dixit" uenit", quia synagoga ex pluribus constat. Murmurabant omnis synagoga filiorum Israhel aduersus Moysen et Aaron: eadem est et ista locutio. Dixit autem dominus ad Moysen: ecce ego pluam uobis panes de caelo: manna pluiturus panes promisit. locutio est, qua panis pro alimento ponitur; amat autem scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere. Mane uidebitis, inquit, gloriam <domini>, dum exaudiet murmurationem uestram super deum, id est quia murmuratis super deum: quod tantum ualet, ac si diceret: aduersus deum. deinde notandum nouo modo hic exauditionem dictam non precantium sed murmurantium, cum reprehendat utique scriptura murmurationem . tamquam hoc dixerit, quod cognouerit deus murmurationem eorum, et ipsam dei cognitionem dixit exauditionem. Accedite ante deum; exaudiuit enim murmur uestrum: iterum exauditionem non precum significat et petitionum sed etiam murmur malorum; hoc et postea dicit deus: exaudiui murmur filiorum Israhel. Et ecce in facie heremi minutum tamquam coriandrum. cum totiens deus dicat: faciem terrae sicut hic: faciem heremi, mirum est, unde homines ita errent, cum faciem audierint, ut aliquid tale opinentur, qualis hominis facies est uel alicuius animantis. Secundum numerum animarum uestrarum; unusquisque cum conmanentibus uobiscum colligite. quam saepe scriptura animas homines appellat parte totum —non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem, sicuti est: non timebo, quid mihi faciat caro, quod apertius in eodem psalmo ait: quid mihi faciet homo. non tamen diceret: secundum numerum carnium uestrarum, sicut dixit: secundum numerum animarum uestrarum. Et collegerunt illud mane mane: quomodo puteos puteos, aceruos aceruos, sic dictum est: mane mane. Nullus uestrum egrediatur unusquisque de loco suo die septimo: quod interpositum est: unusquisque, potuit et non dici.