Latin
2.93 to 2.98
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.93-98
Unproofread scanNot analysed yet
Graue tibi uerbum hoc. subauditur "est'". Et demonstrabis illis uias, in quibus ambulabunt in eis. Uerbum autem graue referebant super Moysen; sic enim habet graecus, quod latini interpretati sunt: ad Moysen. illa sane locutione ipsa etiam cura significatur, qua dictum est: super Moysen, uelut onus ei significaretur inpositum. uerbum autem graue dictum est pro quaestione graui. unde sequitur: omne autem uerbum leue iudicabant ipsi. Quod graecus habet: ecovo|«bft>, supernominauero aut adnominauero expressius dicitur: quod usitatius "cognominauero" nonnulli interpretati sunt. sed non habet necessariam significationem cognominauero; propinquius autem dicitur cognominauero quam nominauero. nam et hoc aliqui interpretes dixerunt. Et ueniam ad te et benedicam te . cum superius pluraliter loqueretur, facietis et immolabitis. dicit: ueniam ad te, tamquam ipsi Israhel, id est populo. Et hae iustificationes, quas adpones coram illis. si emeris seruum Hebraeum et cetera. notanda locutio, quemadmodum, cum illud dictum est ad Moysen, hoc est, hae sunt iustificationes, quas adpones coram illis, tam ad ipsum populum cetera dicuntur quam ad Moysen: si emeris seruum Hebraeum. non enim hoc Moysi dictum est, sed, quod populo diceret, tantum ipsi populo dicebat.