# Locutiones in Heptateuchum 3.1-6

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 3.1 to 3.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.1

Homo ex uobis si obtulerit dona domino a pecoribus, a bubus et ab ouibus offeretis, hoc est: si a pecoribus offeretis, a bubus, ab ouibus offeretis. ouium nomine etiam caprarum genus inclusit, sicut et in aliis locis solet. Et confringes ea fragmenta, id est: confringendo facies ea fragmenta. Et cognitum ei fuerit peccatum quod peccauit in eo. duo modi locutionis hic notandi sunt: et peccatum peccauit et, quod addidit: in eo. in quo enim nisi in ipso, id est peccato? Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit, et accipiet peccatum. plus uidetur habere" et"; nam eo dempto integre sequitur: accipiet peccatum. Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit. et positum est pro "id est"; nam sic dici posset nostrae locutionis consuetudine: si autem anima peccauerit, id est audierit uocem iurationis et cetera. Aut tetigerit ab inmunditia hominis, ab omni immunditia eius quam si tetigerit inquinetur, et latuit eum, post hoc autem cognouerit et deliquerit, cum recto ordine dicendum esset: et deliquerit, post hoc autem cognouerit.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
