Latin
3.16 to 3.18
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 3.16-18
Unproofread scanNot analysed yet
Et locutus est dominus ad Aaron dicens: uinum 'et siceram non bibetis et cetera. quam locutionem domini ita concludit: omnia legitima, quae locutus est dominus ad eos per manum Moysi. cum dominus loqueretur, non ait: quae locutus sum ad eos per manum Moysi, sed ea locutione usus est, qua superius ipse Moyses. Legitimum aeternum in progenies uestras distinguere inter medium mundorum et contaminatorum et cetera. notandum, quemadmodum dicat aeternum, quod utique non erit sine fine. Moyses loquens ad Aaron, Eleazar et Ithamar filios eius inter cetera etiam hoc ait: a sacrificiis salutarium filiorum Israhel. brachium ablationis et pectusculum segregationis super hostias adipum offerent segregationem segregare ante dominum. et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis tecum legitimum aeternum, cum hoc totum finem fuisset habiturum.