Latin
Book 3
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 3.22
Unproofread scanNot analysed yet
Et locutus est dominus ad Moysen dicens. haec usitatissima locutio est et creberrima in scripturis: locutus est dicens. sed ea, quae sequitur, rarius reperitur et latini sermonis coartat inopiam. graecus enim habet: xai epei? rcpdc aikouc XSVWV, quod latine exprimi posset "et dices ad eos dicens"; minus autem offendit, si dicatur "et inquies ad eos dicens", et similius est graeco, quia et ille non dixit: Xsst<; itpds aūsoūC ÀŚjc. w, sed: epstiipsi; 1tpÒ; aOtoo? Xifwv.