# Locutiones in Heptateuchum 3.33-46

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 3.33 to 3.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.33

Et uestimento si fuerit in eo tactus leprae. potuit usitate ita dicere: et in uestimento si fuerit tactus leprae. Aut in omni uase pelliceo in quocumque. fuerit in eo tactus . poterat satis esse: in quocumque fuerit tactus. Et ecce non commutauit tactus aspectum suum, id est colorem, in quo aspicitur. non enim aspectum, quo ipse aspicit; tactum quippe ipsam maculam dicit. Et accipiens sacerdos de emina olei superfundet in manum sacerdotis sinistram . non dixit "in manum suam sinistram", cum utique in suam faciat. Uiro, uiro cuicumque fuerit fluor. Et homo cuicumque exierit ex eo concubitus seminis. Et omne super quodcumque dormit super illud. Et omne super quod sederit super illud inmundum erit. Et emittet in manu hominis parati in heremum. id est: emittet in heremum in manu hominis ad hoc parati: de hirco emissario loquebatur, cum hoc diceret.notandum est autem, quomodo dicat scriptura in manu. Homo, homo filiorum Israhel, id est: ex filiis Israhel. ista autem repetitio quemlibet hominem uidetur significare, id est: ille aut ille. Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non reuelabis . hac locutione concubitum uetuit cum his personis. Turpitudinem fratris patris tui non reuelabis et ad uxorem eius non introibis; propinqua enim tua est . et posuit pro "id est"; hanc enim dicit turpitudinem fratris patris eius, id est turpitudinem patrui. pudenda uxoris patrui. Et exhorruit terra eos, qui insident super eam, id est: sedes habent, quod est "habitant". Et permetentibus uobis messem terrae uestrae non perficietis messem uestram agri tui permetere. hoc, quod a plurali coepit et ad singularem numerum terminauit, plerique latini interpretari noluerunt. sed dixerunt: agri uestri, ubi dictum est: agri tui, quasi Graecus hoc non posset dicere; magis ergo locutio notanda fuit quam emendanda.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
