# Locutiones in Heptateuchum 3.49-57

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 3.49 to 3.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.49

Dic sacerdotibus filiis Aaron et dices ad eos: in animabus non inquinabuntur in gente eorum nisi in propinquo qui proximus est eis . in luctu dicit, qui debetur animabus defunctorum; ideo enim lugetur, quia excesserunt. Et caluitium non rademini super mortuum et super carnes suas non secabunt sectiones . usitata esset locutio "carnes suas non secabunt sectionibus". Mulierem fornicariam et profanam non accipient et mulierem eiectam a uiro suo, quoniam sanctus est domino deo suo . non dixit "quoniam sancti sunt", sed tamquam de uno loqueretur, cum coeperit a plurali. deinde sequitur singulariter: sanctificabit eum; dona domini dei uestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego dominus, qui sanctifico eos, rursus ad pluralem conclusit. Si autem sacerdos possederit animam emtam pecunia, hic edet de panibus eius . non dixit: haec edet. cum animam dixerit, quae generis est feminini; sed potius ad illud respexit, quod per animam significare uoluit, id est hominem. Et filia hominis sacerdotis si fuerit uiro alienigenae, id est: si nupserit uiro alienigenae. Et locutus est dominus ad Moysen dicens: uitulum aut ouem aut capram cum natum fuerit et erit septem dies sub matre sua . plus uidetur habere et secundum usitatissimas locutiones in scripturis quas latini plerique transferre noluerunt. Et sanctificabor in medio filiorum Israhel: quod est "sanctus habebor". neque enim dominus etiam praeter filios Israhel non est sanctus. eo sensu dictum est et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum, id est sanctum habeatur ab hominibus. Loquere ad filios Israhel et dices ad eos: sollemnia domini quae uocabitis uocata sancta ista sunt sollemnia mea . sex diebus facies opera. cum ad plures loquendum dixerit, tamquam ad unum postea loquitur. Et numerabitis uobis a die crastino sabbati, quo obtulerit gremium superpositionis, septem septimanas integras numerabis . non dixit "numerabitis", cum ad plures superius loqueretur.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
