Latin
3.60 to 3.62
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 3.60-62
Unproofread scanNot analysed yet
Cum de seruis ageret, quos liceret habere Israhelitis, et erunt uobis, inquit, in possessione in aeternum, cum utique aeterni moriendo esse non possent uel domini uel serui. aeternum ergo dixit, ubi non est temporis praestitutus modus, quousque seruiant, sicut constitutus est eis, quos in remissione dimitti iubet libertati suae. Si in praeceptis meis ambulaueritis et mandata mea obseruaueritis et feceritis ea, et dabo pluuiam uobis in tempore suo . superfluum est "et" consuetudini locutionis nostrae, sed more scripturarum additum; sequebatur enim: dabo uobis. Et si usque adhuc non oboedieritis mihi, et adponam castigare uos septies in peccatis uestris . etiam hic superfluum est "et"; sequebatur enim: adponam castigare uos: quod autem ait "septies", pro omni numero accipiendum est.