# Locutiones in Heptateuchum 3.8-14

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 3.8 to 3.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.8

Ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, ct ignis altaris ardebit super illud: potuit non habere "et" atque ita dici: totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit. sed addita ista coniunctio facit obscuritatem his, qui in talibus scripturarum locutionibus non adsuefacti sunt. Ista lex sacrificii, quod offerent illud filii Aaron sacerdotes ante dominum: nihil deesset, si non haberet "illud". Sancta sanctorum est. sic habet et graecus; sed graeca locutio est, quam nostri quidam transferre nolentes dixerunt: sancta sanctorum sunt. Occident arietem qui pro delicto ante dominum. latini interpretes addiderunt est et dixerunt: qui pro delicto est. quod graecus non habet. Et si uotum aut uoluntarium sacrificauerit donum suum, quacumque die obtulerit sacrificium, edetur crastina die . pro eo, quod est "postera die": unde alii "altera die" interpretati sunt. Coquite carnes in atrio tabernaculi testimonii in loco sancto et ibi edetis eas et panes qui sunt in canistro consummationis, quomodo praeceptum est mihi dicens: Aaron et filii eius edent ea. hanc locu* tionem quidam transferre nolentes dixerunt: quomodo praecepit mihi dicens, quia hoc uidetur consequens, ille autem in nostrae locutionis consuetudine soloecismus est. Et ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies die et nocte . pro eo, quod est "habitabitis".

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
