# Locutiones in Heptateuchum 4.50

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.50

Si autem anima una peccauerit non sponte, offeret capram unam anniculam pro peccato. et exorabit sacerdos pro anima inuita et quae peccauerit nolenter ante dominum exorare pro eo; et remittetur ei. in hac sententia et illa locutio notanda erat, quod ait: et exorabit sacerdos et postea dixit: exorare — utrumque enim simul ita dici posset: exorabit exorare — et illa. quod a feminino genere incipiens ad masculinum clausit. cum enim dixisset: si anima una peccauerit, conclusit dicens: exorare pro eo: ubi intellegitur "pro eo homine". nam et quod adiunxit: et dimittetur ei, in latino quidem non adparet, quia hoc pronomen generis omnis est; sed in graeco masculinum elucet, ubi habet ao-cjj), quod hic positum est "ei". quod uero hic dictum est: pro anima inuita, intellegitur "quae inuita peccauerit, non quod nolit pro se offerri". hoc enim etiam consequenter exposuit, cum ait: et quae peccauerit nolenter. et ideo inuita positum est, quia latine non potuit exprimi, quod graece dictum est: axooaiaaOsioYji;; non enim potuit dici "nolenteta" uel quid aliud ab eo quod nolens fecerit.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
