# Locutiones in Heptateuchum 4.51-57

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 4.51 to 4.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.51

Et anima quaecumque fecerit in manu superbiae, subauditur "peccatum". notandum etiam quod ait: manu superbiae, manum ponens pro opere siue potestate. Morte moriatur homo; lapidate eum lapidibus omnis synagoga. et morte moriatur et lapidate lapidibus et lapidate omnis synagoga locutiones sunt inusitatae nobis. Et accipite singuli turibulum suum. Et descenderunt ipsi et omnia quae sunt eis. praesens posuit pro praeterito, sunt pro erant uel fuerunt. Et omnis Israhel qui in circuitu eorum fugerunt a uoce eorum . subauditur "erat"; id est: omnis Israhel qui erat in circuitu eorum. Quoniam sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis . non dixit: quia sanctificauerunt turibula peccatores hi in animabus suis; sed quasi quaereretur, quorum turibula, pro eo, ut diceret "sua" , dixit: peccatorum horum. qui autem sanctificauerint, intellegendum reliquit, id est quia ipsi. Et ecce germinauit uirga in domum Leui: latina consuetudo "in domo Leui" exigeret dici.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
