Latin
Book 4
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 4.58
Unproofread scanNot analysed yet
Et ego accepi fratres uestros Leuitas de medio foliorum Israhel dationem datam domino haec locutio in latinum necessitate ita translata est; nam graecus habet: δόμα δεδομένον. quod si quisquam latine uelit exprimere, dicturus est: datum datum, quia et δόμα datum est —secundum quod dicit apostolus: non quia quaero datum, sed requiro fructum, quod in graeco δεδομένον scriptum est, et in Genesi: dedit Abraham data filiis suis, graecus habet: δόματα, et in euangelio: nostis bona data dare filiis uestris, δόματα est in graeco —et δεδομένον "datum" est non nomen, sed participium. ac per hoc datum datum dici posset, tamquam datum quod datur, nisi ambiguitas uitanda esset. hanc ambiguitatem quidam nostri interpretes uitare conantes "donum datum" dixerunt; sed donum graece δῶρον dicitur, non δόμα. unde hoc loco non recte diceretur. quia non sibi hoc donatum a filiis Israhel dicit deus, sed pro primogenitis sibi debitis redditum: unde et quae redduntur et quae donantur data dici possunt. et ideo omne donum etiam datum est, non omne datum etiam donum est, quia non omne quod datur continuo etiam donatur.