# Locutiones in Heptateuchum 4.60-68

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 4.60 to 4.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.60

Loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam . pro eo, ac si diceret: adducant ad te, aut certe utrumque usitate diceretur: accipiant et adducant ad te iuuencam rufam. Et lauabit corpus suum aqua. hoc intellegeretur etiam si non haberet: aqua. Et <re>ponet extra castra in locum mundum . non "in loco mundo" dixit, quod latinae locutionis est. Omne uas apertum quaecumque non habent alligaturam alligatam super ea. Et accepit Moyses uirgam quae ante dominum, subauditur: erat. Quia non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israhel, id est: sanctitatem meam declarare. secundum istam locutionem dictum est: et pro eis sanctifico me ipsum, et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum. Et incolae fuimus in Aegypto dies plures, pro annis multis. Et dixit ad eum Edom, hoc est: gens ipsa — non enim adhuc uiuebat Edom, qui erat Esau — sicut isti, qui nuntios miserunt, Israhel uocabantur, quod prius nomen unius hominis erat. Et dicunt ei filii Israhel: iuxta montem transibimus; si autem de aqua tua biberimus ego et pecora mea, dabo pretium tibi. satis eleganter a plurali transit ad singularem numerum, tamquam Israhel diceret. cum dixisset: filii Israhel, et a uerbis coepisset numeri pluralis, quod est: transibimus et biberimus.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
