# Locutiones in Heptateuchum 4.70-80

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 4.70 to 4.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.70

Et fleuerunt Aaron triginta dies omnis domus Israhel.non dixit: fleuit, nec dixit: tota uel uniuersa, sed: omnis, quasi plures essent; sicuti est "omnis homo", quod de omnibus dicitur, longe utique aliud quam totus homo, quod de uno dicitur. sed adsidue ponit scriptura omne pro toto. Et detrahebat populus ad deum et aduersus Moysen . non dixit: de deo, sed: ad deum. quamuis hanc locutionem quidam transferre nolentes "detrahebant de deo" transtulerunt. Ora ergo ad dominum ut auferat a nobis serpentem . sicut et in Exodo dictum est "ranam" singularem pro plurali. Et factum est quando momordit serpens hominem, et aspexit in aeneum serpentem, et uiuebat. non solum hoc habet ista locutio, quod uertit modum uerbi et ab specie perfecta praeteriti temporis ad inperfectam clausit, sed etiam quod plus habet: et. Et eleuantes ex Obot castra conlocauerunt in Acalgai trans in heremo . hoc est: in ulteriore heremo. Et percussit asinam in uirga . non dixit "uirga" sed: in uirga. In maledictionem inimicorum meorum uocaui ; te, et ecce benedixisti benedictionem non dixit "benediction", sed, tamquam diceret: ecce dixisti benedictionem. Quaecumque miserit deus in os meum, hoc obseruabo loqui. non dixit: haec obseruabo. Ueni mecum adhuc in locum alium de quo non uidebis eum inde. Et ait dominus ad Moysen: accipe duces populi et ostenta eos domino contra solem, et auertetur ira animationis domini ab Israhel. cum dominus loqueretur, non dixit: et ostenta eos "mihi", et auertetur ira mea* ab Israhel. Domus familiae est Madian . de muliere hoc dixit, quae cum adultero Israhelita percussa est. quibus uerbis, quantum puto, intellegi uoluit nobilem fuisse, ut diceret eam: domus familiae. sic iam uulgo ad insigne diuitiarum et pater familias et mater familias dicitur.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
