Latin
4.81 to 4.90
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 4.81-90
Unproofread scanNot analysed yet
Et locutus est dominus ad Moysen et Eleazar sacerdotem dicens: accipe principium totius synagogae filiorum Israhel a XX annis et supra . notandum quid appellauerit principium, robur scilicet aetatis in populo. Ut exaudiant eum filii Israhel, et: in ore eius exibunt, et: in ore eius introibunt, id est: cum iusserit. Et fecit Moyses secundum quae praecepit illi dominus; et adsumens legum statuit eum ante Eleazarum sacerdotem et cetera ubi hoc notandum fuit, quia, cum iam dixisset: et fecit Moyses secundum quae praecepit illi dominus, eadem ipsa repetit. Et commendauit eum secundum quae praecepit dominus Moysi. non ait secundum quae praecepit "illi" dominus. Decimam decimam similaginis consparsam in oleo agno uni; id est: singulas decimas singulis agnis . quod enim ait: decimam decimam, significauit, quod repetendae sint decimae per agnos singulos. Et in mense primo quarta decima mensis huius dies festus, septem dies azyma edetis . notandum diem festum per plures dies celebrari et tamen diem festum dici, non dies festos ipsius festiuitatis celebrationem, quotquot dies tenuerit. Et mense septimo una mensis. secundum hanc locutionem dictum est in Genesi: et facta est uespera et factum est mane dies unus; nam et ibi sicut hic graecus habet ἡμέρα μία. unde quidam hic interpretantes "prima die mensis" necessariam locutionem praetermiserunt. quamuis a sententia uerborum non recesserint. Uitulum unum ex bubus, arietem unum. non ait: ex ouibus, sicut illud "ex bubus", cum et illud, si deesset, plenum esset. Agnos anniculos sine uitio septem . hoc quod in agnis posuit, sine uitio, per omnia subauditur, et in uitulo scilicet et in ariete. -Decima decima agno uni septem agnis, id est: singulas singulis.