# Locutiones in Heptateuchum 5.1-11

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 5.1 to 5.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.1

Usque ad flumen magnum, flumen Euphraten . non dixit: usque ad flumen magnum Euphraten. Et iudicium, quod durum fuerit a uobis, adferetis illud ad me . non dixit: quod durum fuerit uobis, sed a uobis, id est ita durum, ut a uobis iudicari non possit. Si uidebit aliquis uirorum istorum terram optimam hanc, quam iuraui patribus eorum praeter Chaleb filius Iephone; hic uidebit eam . et in libro Numerorum istam locutionem notauimus, quia non dixit: praeter Chaleb filium Iephone, sed filius. Dominus enim deus uester benedixit te in omni opere manuum tuarum.non ait: benedixit uos in omni opere manuum uestrarum, cum praedixisset uester, non ..tuus'. Nunc ergo surgite et promouete et pertransite uos uallem Arnon; ecce tradidi in manus tuas Seon regem Esebon . non dixit "in manus uestras", sed a plurali ad singularem transiit. Quoniam quae est gens magna cui est ei deus adpropians illis? duo sunt hic notanda: uel quod ait: cui est ei, uel quod non ait "adpropians illi", sed adpropians illis. Et similitudinem non uidistis sed uocem, cum uox non possit uideri; sed generaliter hoc uerbum posuit, tamquam ad omnem corporis sensum uidere pertineat. In quam uos ingredimini illo hereditare eam: plenum esset, etiamsi non additum esset illo. Et eduxit uos de fornace ferrea ex Aegypto: fornacem ferream duram tribulationem intellegi uoluit. secundum hoc et de Ioseph dictum est in Psalmis: ferrum pertransit anima eius. Et non transeo Iordanen hunc, quasi et alius sit Iordane. ex hac locutione arbitror saepe dici etiam hunc mundum, quasi alius non sit. Si autem genueris filios et filios filiorum tuorum: notanda locutio est, ubi et auos nepotes dicit gignere.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
