Latin
5.12 to 5.17
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 5.12-17
Unproofread scanNot analysed yet
Et quaeretis ibi dominum deum uestrum et inuenietis eum, quando exquiretis eum ex toto corde tuo et ex tota anima tua in tribulatione tua: non dixit "in toto corde uestro et in tota anima. uestra in tribulatione uestra". Interrogate dies priores, qui fuerunt priores te: non homines sed dies intellegendum est. similiter et hoc notandum, quod etiam superius, cum dixerit: interrogate pluraliter, priores te intulit singulariter, non "priores uobis". Si et tentauit deus ingressus accipere sibi gentem de media gente: tentauit pro eo, quod est uoluit, positum est. an quid aliud? quod autem ait: de media gente, de mediis gentibus intellegendum est singulari posito pro plurali; sicut serpentem, ranam, et locustam pro serpentibus et ranis et locustis scriptum legimus. Secundum omnia, quae fecit dominus deus uester in Aegypto coram te uidente: nihil minus est, et si non addatur: uidente. Et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, dicens: ego sum dominus deus tuus et cetera: dicens posuit pro "cum diceret". Et aduena, qui incolit in te: populo dictum accipiendum est, non quasi uni homini, quia in populo incolit aduena.