# Locutiones in Heptateuchum 5.19-27

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 5.19 to 5.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.19

Adtende tibi, ne dilatetur cor tuum et obliuiscaris domini dei tui: notandum etiam in malo dici posse dilatationem cordis; exultatio quippe in dilatatione intellegitur, cui contrariae sunt angustiae, id est tristitia. utrumque autem potest et in bono et in malo. Et erit cum interrogauerit te filius tuus cras dicens; "cras" posuit pro futuro quocumque tempore. Septem gentes magnas et multas: quomodo ergo multas, si septem? sed multas dixit multitudinem habentes. Non dispones ad eos testamentum, cum de gentibus diceret; testamentum ergo pro pacto posuit. Et filiam eius non sumes filio tuo; discedere enim faciet filium tuum a me et seruiet diis aliis et irascetur indignatione dominus in uos: non ait "irascar", sed tamquam de alio diceret. Ciuitates magnas et muratas usque in caelum: uTceppoXtxd); dictum. Ne dicas in corde tuo, cum consumpserit dominus deus tuus gentes istas ante faciem tuam, dicens: propter iustitias meas induxit me dominus hereditare terram bonam istam . ordo est: ne dicas in corde tuo dicens. Ne quando dicant inhabitantes terram unde eduxisti nos inde: more scripturae additum est "in de". Quae fecit uirtutem Aegyptiorum . hoc interpretes quidam latini minus intellegentes noluerunt dicere uirtutem, sed uirtuti uel exercitui, quoniam id, quod ait Graecus, Sovajuv, nonnulli exercitum intellexerunt; sed elegans locutio est. "quae fecit uirtutem eorum" intellegendum est, quid eam fecit, quoniam ad nihil eam redegit. sed quia pluraliter dictum est, ideo subobscurum est.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
