Latin
5.29 to 5.31
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 5.29-31
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam oculi uestri uidebant omnia opera domini magna, quae fecit in uobis hodie . cum de his operibus diceret, quae per heremum facta sunt eo tempore, quo ibi circumducebantur per quadraginta annos, tamen "hodie" dixit, quod intellegi uoluit hoc tempore, quotquot ibi annos idem tempus habere potuisset. Terram, quam iurauit dominus patribus uestris dare eis et semini eorum post eos . tamquam diceret: id est semini eorum post eos . non enim et ipsis dedit, sed ita ipsis dedit, cum semini eorum dedit. Si autem auditu audieritis omnia mandata eius. quae ego mando tibi hodie . auditu uidetur superfluum, sed locutio est scripturae sanctae familiarissima.