Latin
5.33 to 5.41
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 5.33-41
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum ederis et satiatus fueris, adtende tibi ipsi, ne dilatetur cor tuum, et praeuaricemini et seruiatis diis aliis. iam superius tales locutiones notauimus, siue quod a singulari ad pluralem transit siue quod in malo uoluit intellegi "dilatetur dilatetur", ubi noxiam prosperitatem significauit. Et flumen magnum, flumen Euphraten: repetitiones istae usitatae sunt in scripturis et rem decenter commendant. Timorem uestrum et tremorem uestrum inponet dominus deus uester super faciem uniuersae terrae: non timorem et tremorem, quo ipsi timent et tremunt, sed quo timentur et alios tremere faciunt. Non poteris manducare in ciuitatibus tuis decimationem frumenti tui. pro eo, quod est: non debebis. Et incendes ciuitatem in igni: nos usitatius diceremus "igni". Si autem longe fuerit uia a te, ac si diceret: longa uia erit; aduerbium posuit pro nomine. Et fenerabis gentes multas. fenerationem scriptura dicit mutuo datam pecuniam, etiam si usurae non accipiantur: unde est et illud in psalmo: beatus uir, qui miseretur et commodat. hoc enim maluerunt interpretari nostri, qui sententiam potius quam uerba sequenda putauerunt; nam in graeco habet SavsICei, quod est feneratur. Et principaberis gentium multarum, tui autem non principabuntur. tamquam diceret: tibi non dominabuntur, hoc est gentes; genetiuus enim casus est singularis huius pronominis, quod ait tui —cuius datiuus est tibi —,non pluralis nominatiuus, cuius genetiuus est tuorum. Si autem fuerit in te egenus in fratribus tuis . non uni homini, sed populo dicitur, ideo in te.