# Locutiones in Heptateuchum 5.33-41

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 5.33 to 5.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.33

Et cum ederis et satiatus fueris, adtende tibi ipsi, ne dilatetur cor tuum, et praeuaricemini et seruiatis diis aliis. iam superius tales locutiones notauimus, siue quod a singulari ad pluralem transit siue quod in malo uoluit intellegi "dilatetur dilatetur", ubi noxiam prosperitatem significauit. Et flumen magnum, flumen Euphraten: repetitiones istae usitatae sunt in scripturis et rem decenter commendant. Timorem uestrum et tremorem uestrum inponet dominus deus uester super faciem uniuersae terrae: non timorem et tremorem, quo ipsi timent et tremunt, sed quo timentur et alios tremere faciunt. Non poteris manducare in ciuitatibus tuis decimationem frumenti tui.pro eo, quod est: non debebis. Et incendes ciuitatem in igni: nos usitatius diceremus "igni". Si autem longe fuerit uia a te, ac si diceret: longa uia erit; aduerbium posuit pro nomine. Et fenerabis gentes multas. fenerationem scriptura dicit mutuo datam pecuniam, etiam si usurae non accipiantur: unde est et illud in psalmo: beatus uir, qui miseretur et commodat. hoc enim maluerunt interpretari nostri, qui sententiam potius quam uerba sequenda putauerunt; nam in graeco habet SavsICei, quod est feneratur. Et principaberis gentium multarum, tui autem non principabuntur. tamquam diceret: tibi non dominabuntur, hoc est gentes; genetiuus enim casus est singularis huius pronominis, quod ait tui — cuius datiuus est tibi —, non pluralis nominatiuus, cuius genetiuus est tuorum. Si autem fuerit in te egenus in fratribus tuis . non uni homini, sed populo dicitur, ideo in te.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
