# Locutiones in Heptateuchum 5.43-54

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 5.43 to 5.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.43

Cum de aure pertundenda serui praecepisset, et ancillam, inquit, tuam facies similiter, accusatiuum pro datiuo ponens . non ait: ancillae tuae facies, quod locutionis nostrae consuetudo poscebat. Si autem fuerit in eo uitium, claudum aut caecum, uel omne uitium malum. non ait: claudicatio aut caecitas - ipsa enim sunt uitia — sed: claudum et caecum: quod sunt non uitia, sed animalia, quae habent uitia. hoc quoque notandum est quod ait: uitium malum, quasi posset esse uitium bonum. Et non dormiet de carnibus, de quibus immolaueritis uespere die primo usque in mane.pro eo. quod est: non remanebit ea nocte, non dormiet dictum est. Non offeres domino deo tuo uitulum uel ouem in quo est in ipso uitium . usitata locutio esset: in quo est uitium: sed ista scripturis est usitatior. Et lapidabis eos in lapidibus, et morientur: quod ex nostra consuetudine diceretur "lapidibus", non in lapidibus. Non multiplicabit sibi equum. pro equis uel pro equitatu equum posuit: unde nonnulli "equitatum" interpretati sunt. Non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus. non poteris dictum est pro "non debebis". Secundum omnia, quae petisti a domino deo tuo in Coreb in die conuocationis dicentes. cum dixerit superius petisti, dicentes subiecit, non "dicens". Quoniam dominus deus uester, qui praecedit uobiscum: non dixit "uos". Si occurreris nido auis ante faciem tuam in uia. notandum, quod occurreris dixit etiam non ambulanti. Si autem aedificaueris domum nouam, facies coronam solario tuo et non facies homicidium in domo tua, si cadat qui cecidit ab eo, id est: a solario cadat qui cecidit. nimis inusitata locutio est. Et abiens fuerit uiro alteri, et oderit eam uir nouissimus. notandum ex duobus posteriorem nouissimum dici. talis locutio est et in euangelio, quando quaeritur ex duobus fratribus, quis eorum fecerit uoluntatem patris, et respondetur "nouissimus", cum duo fuerint.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
