Latin
5.55 to 5.59
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 5.55-59
Unproofread scanNot analysed yet
Non pignerabis molam neque superiorem lapidem molae, quia animam iste pignerat, pro eo, quod est: quia animam pigneras, si feceris. deinde notandum animam dixisse pro ea uita, quam habet anima in corpore: ex qua locutione et illud est in euangelio: nonne anima plus est quam esca. Si autem deprehendatur homo furans animam ex fratribus suis filiis Israhel: animam pro homine posuit. denique sequitur: et obprimens eum uendiderit: quae non minus notanda locutio est. noluit enim dicere "earn", quod esset magis consequens, quoniam animam dixerat, sed eum, id est hominem, in cuius significatione dixerat animam. Si debitum fuerit in proximo tuo debitum quodcumque: repetitio uerbi locutionem notandam facit. Si autem noluerit homo accipere uxorem fratris sui, et ascendet mulier in porta ad senatum et dicet: non uult frater uiri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel, noluit frater uiri mei. quamuis uerborum repetitiones amet scriptura, inusitatior est tamen repetitio; sed elegantius querelae ostentat adfectum. Maledictus omnis, qui dormierit cum omni pecore: pro eo, quod est "concubuerit". deinde cum omni pecore pro eo, quod est "cum quolibet pecore".