# Locutiones in Heptateuchum 6.1-5

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 6.1 to 6.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/6.1

Uos autem transibitis expediti priores fratribus uestris, omnis fortis: id est omnis, quicumque in uobis fortis est. Ut sciatis uiam quam ibitis eam: plenum esset, etiam si non haberet "eam". Et factum est cum esset Iesus in Iericho . notanda locutio est; nondum quippe erant in eadem ciuitate, cuius portae contra illos clausae fuerant: unde factum est. ut in eam intrare non possent, nisi muri eius cecidissent circumacta arca domini . ergo in Iericho dictum est: in terra, quae pertineret ad Iericho. De Iericho dictum est, cum clausa esset: nec quisquam ex illa prodibat neque introibat: utique "in illam" subauditur, non "ex illa"; hoc appellatur graece Ceό1'Į-UX xat' IXXeta.v. Dominus dicit ad Iesum: ecce ego trado tibi subiugatam Iericho et regem eius qui est in ea potentes fortitudine. mirandum, quod non hic posuit coniunctionem copulatiuam, ut diceret: et potentes fortitudine, quam solet scriptura tam adsidue ponere, ut etiam ibi inueniatur, ubi sensum solitae locutionis inpediat. an et Iericho et rex eius dicti sunt "potentes fortitudine?"

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
