Latin
Book 6
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 6.12
Unproofread scanNot analysed yet
Exceptis pecoribus et spoliis quae erant in ciuitate praedati sunt filii Israhel secundum praeceptum domini, quemadmodum constituit dominus Iesu. ita dictum est" exceptis pecoribus et spoliis praedati sunt", quasi ipsa non fuerint praedati, cum potius ipsa praedati sint, et ideo excepta dicta sint, quia haec illo proelio sola consumpta non sunt.