Latin
Book 6
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 6.8
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus loquens ad Iesum ait inter cetera: ecce dedi in manus tuas regem Gai et terram ipsius . et facies Gai sicut fecisti Iericho et regi eius et praedam pecorum praedaberis tibi. praecipue notanda locutio est non solum, quia praedaberis tibi dixit, tamquam unius futura esset illa praeda, cum omnium esset futura; nam tales locutiones usitatissimae sunt, cum deus tamquam ad unum loquitur, quae ad populum loquitur. sed hoc nouum est hic, quia praedixit scriptura: et dixit dominus ad Iesum, quem constat unum hominem fuisse. quod tamen dixit praedaberis tibi, non utique ita dictum est, ut praeda illa huius unius hominis esse praecepta sit, sed uniuersi populi.