Latin
7.15 to 7.27
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 7.15-27
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam nescio diem, in quo dominus prosperat angelum mecum :utrum prosperat actus angeli eius, qui mecum est, an prospera mihi facit per angelum? Omnes currus suos nongentos currus ferreos. ubilibet distinguatur, elegans repetitio :utrum "omnes currus suos", et deinde sequatur "nongentos currus fereos", an "omnes currus suos nongentos" et deinde inferatur "currus ferreos" . Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barac. quomodo pauefecit currus, nisi eos intellegas, qui erant in curribus? Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barac. pauefecit in ore gladii, ac si diceret: interfecit in ore gladii; pauefecit ergo, cum caederetur gladio. Et descendit Sisara de super curru suo: ita dici latine potuit, quod est graece arco SvwQev. Et cooperuit eum in pelle sua: non dixit "pelle" aut" de pelle"; sic enim habet graecus: sv 'tÎj Seppet. Et erit si quis uenerit ad te et dixerit: est hic uir? et dices: non est. detracta coniunctione consequentem habet sensum: si quis uenerit ad te et dixerit: est hic uir? dices: non est. Et pergebat manus filiorum Israhel pergens: solita et frequentata locutio est. Et indurabatur in Iabin regem Chanaan: nouo modo positum est hoc uerbum "indurabatur" pro eo, quod est fortis efficiebatur et praeualidus. Perforauit caput eius et percussit: id est percussit caput eius et perforauit. Sic pereant omnes inimici tui, domine; et diligentes eum sicut ortus solis in potentia eius: non dixit "diligentes te", cum utique de domino uellet intellegi. Et factum est quando seminauit uir Israhel: non unum hominem significat, sed ipsam gentem. Ascendebat Madian et Amalech et filii orientis et ascendebant super eum: ista repetitio uerbi non uidetur habere solitam elegantiam uel adfectum.