Latin
7.31 to 7.32
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 7.31-32
Unproofread scanNot analysed yet
Et uitulum annorum septem. hic manifestum est quomodo uitulos appellet scriptura; bos enim annorum septem secundum consuetudinem locutionis nostrae non est utique uitulus. secundum hanc ergo locutionem dictum est de Samegar, quod occiderit sescentos uiros praeter uitulos boum, hoc est praeter boues. Et cecinit in cornea: subauditur ! tuba'": graecus enim non habet „tuba", sed tantum cornea.