# Locutiones in Heptateuchum 7.31-32

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 7.31 to 7.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/7.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/7.31

Et uitulum annorum septem. hic manifestum est quomodo uitulos appellet scriptura; bos enim annorum septem secundum consuetudinem locutionis nostrae non est utique uitulus. secundum hanc ergo locutionem dictum est de Samegar, quod occiderit sescentos uiros praeter uitulos boum, hoc est praeter boues. Et cecinit in cornea: subauditur !tuba'": graecus enim non habet „tuba", sed tantum cornea.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
