Latin
7.41 to 7.53
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 7.41-53
Unproofread scanNot analysed yet
Et spreuerunt uiri Sicimorum in domo Abimelech . non dixit: spreuerunt domum Abimelech. Et insidiati sunt super Sicimam quattuor principia: id est quattuor partes. iam istam locutionem etiam superius notauimus. Et accepit populum et diuisit eum in tria principia: accepit dixit de illo populo, qui cum illo erat; et hic tria principia pro tribus partibus posuit. Et abierunt uir in locum suum: id est unusquisque. Et eris nobis in caput omnibus habitantibus Galaad: non dixit "eris nobis caput"; sic enim solet loqui scriptura. unde est: esto mihi in deum protectorem et in domum refugii et multa huius modi. Et haec unica ei, et non est ei praeter ipsam filius aut filia: hoc est, quod dictum est "unica ei"; sed propter adfectum repetita sententia est. Et non est ei praeter ipsam filius aut filia: non est ei pro "non erat ei" dictum est; praeterita quippe narrantur. Et uxor eius sterilis et non pariebat: cum potuisset sufficere quod dictum est: sterilis. Et precatus est Manoe dominum et dixit: in me, domine, homo dei, quem misisti, ueniat nunc iterum ad nos: in me ita dictum est, ut subaudiatur "intende" . Et percussit eos tibiam super femus . haec locutio inusitata est, tamen locutio est, non aliquis in corpore uulneris locus, sicut in Quaestionibus exposui; hoc est: percussit eos ad admirationem, ad stuporem. Et dixerunt uir Iuda: quare ascendistis super nos: singularem posuit pro plurali; dixerunt enim uiri Iuda. non unus uir. Ne forte occurratis in me uos: pro eo, quod est: occidatis me . et haec locutio in Quaestionibus exposita est. Et reduxerunt eum de petra, et uenit usque ad Maxillam: locus est sic appellatus postea ex eo facto, quod ibi gessit ipse Samson. quando maxilla asini pugnans mille prostrauit. hoc ergo per prolepsin dictum est, quia post illa omnia gesta haec historia conscripta est.