Latin
15
Augustine, Manuale [Incertus] 15
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIII. Fiducia in Christum. Non enim tam immitis est Dominus, ut obliviscatur hominis, ct non meminerit ejus quem ipse gestat; ut non diligat carnem suam, membra sua, et viscera sua. (b) Desperare utique tuissem propter nimia peccata mea et vitia, culpas et infinit negligentias meas, quas egi et quotidie indesinenter ago corde, ore et opere, cl omnibus modis quibus humana fragilitas peccare potest: nisi Verbum tuum, Deus IlIus, caro fieret ct habitaret ill nobis. Sed desperare jam non audeo, quoniam ille libi subditus usque ad mortem, mortem autem crucis, tulit chirographum peccatorum nostrorum, et afligens illud cruci (Philipp. II. 8; Coloss. lit 14), peccatum crucifixit et mortem. In ipso autem securus respiro, qui sedet ad dexteram tuam, ct interpellat pro nobis (Rom. VIII, 54). In ipso conlisus ad te pervenire desidero, in quo jam resurreximus et reviximus, jam in cælum conscondimus, ct in cælestibus considemus. Tibi laus, lihi gloria, libi honor et gratiarum a( tio.