# Manuale [Incertus] 2

Augustine, Manuale [Incertus], 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/manuale-incertus/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/manuale-incertus/2

Nunc adesto mihi, Deus meus, quem quæro, quem diligo, quem corde et ore confiteor, et qua valeo virtute laudo atque adoro. Mens mea devota libi, tuo aniore succensa, tibi suspirans, tibi in, bians, te solutn videre desiderans, nihil habet dulce, nisi de te loqui, de te audire, de te scribere, de te conferre, tuam gloriam frequenter sub corde revolvere, ut tua suavis memoria sit inter bos turbines aliqua repausatio mea. Te ergo invoco, desideratissime, ad te clamo clamore magno in toto corde meo. El cum te invoco, utique te in me ipso invoco; quoniam omnino non essem, nisi tu esses in me; et nisi ego essem in te, non esses in me. In me es, quoniam in memoria mea manes: ex ea cognovi te, et in ea invenio te, cum reminiscor tui, et delector in te de te, ex quo omnia, per queni omnia, et in quo omnia.

---

Augustine, Manuale [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070c/stoa0040.stoa070c.opp-lat1.xml.
