Latin
20
Augustine, Manuale [Incertus] 20
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVII. Paradisi felicitas. anima mea, (d) revertamur ad civitatem cœlestem. in qua scripti sumus et cives decreti. Sicut ergo cives sanctorum, et domestici Dei, et sicut hæredes Dei, cohæredes autem Christi, considoremus inclytam nostræ urbis felicitatem, in quantum considerare possibile est. Dicamus ergo cum Propheta: quam gloriosa dicta suni de te, civitas Dei! Sicut lætantium omnium habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 3 et 7). Fundaris enim exsultatione universæ terræ: non est in te senectus nec senectutis miseria; non est in te mancus, nec claudus, nec gibbosus, nec deformis; dum omn' occurrunt in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Eplres. IV, 15). Quid hac vita beatius, ubi non est paupertatis melus. non ægritudinis imbecillitas; nemo læditur, nemo irascitur nemo invidet; cupiditas nulla. oxardescit, nullum cibi desiderium, nulla honoris aut potestatis pulsat ambitio? Nullus ibi diaboli metus, insidiae dæmonum nullæ, terror gehennæ procul, mors neque corporis neque animæ, sed immortalitatis nunere jucunda vita. Nulla crit tunc usquam discordia; sed cuncti consona, cuncta convenientia: quia omnium sanctorum una erit concordia; pax cuncta ct lætitia continet, tranquilla sunt omnia et quieta. Jugis splendor uon iste qui nunc est, sed tanto clarior quanto felicior quia civitas illa, ut legitur, non egebit lumine solis, sed Dominus omnipotens illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus (Apoc. xxi, 23): ubi sancli fulgebunt ut stellæ in perpetuas æternitates; et sicut splendor firmamenti, qui erudiunt multos (Dan. XII, 5; Sap. in, 7). Quapropter nox ibi ulla, nullæ Lenebræ, concursus nubium nullus, nec frigoris arclorisve asperitas ulla: sed talis erit rerum temperies, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nee in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9; Isai. LXIV, 4), nisi illorum qui ca perfrui digni inveniuntur, quorum nomina seripta sunt in libro vittæ. Verum super hæc omnia est, consociari choris Angelorum et Archangelorum, atque omnium cœlestium Virtutum; intueri Patriarchas et Prophetas, videre ApOstolos et omnes sanctos, videre etiam parentes nostros. Gloriosi sunt hæc: sed multo glorlosius est præsentem Dei vultum ceruere, incircumseriptum lumen videre. Superexcellens autem gloria erit, cum Deum videbimus in se ipso, videbimus et habebimus in nobis, quem ecrnere finis non est 1.