# Manuale [Incertus] 22

Augustine, Manuale [Incertus], 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/manuale-incertus/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/manuale-incertus/22

C APUT XIX. Amore Deo sociamur. Amans qui se gerat. Amo'" in eo quid efficiat. Dcus Pater charitas est, Deus H'ilius charitas est, Spiritus sanctus amor Patris et Filii est. Et lia ccliaritas aliquid siniilc requirit in nohis. scilicet charitem. qua velut quadam affinitate consanguinitatis ci sociemur et conjungamur. (b) Annor dignitatis nescius, reverentiam noscit. Qui amat, per sc ipsum fiducialiter accedit ad Deum, familiariterque loquitur ei: nihil timens, nibil hæsitans. Perdit quod vivit, qui noa diligit; qui autem diligit, oculos suos semper habet, ad Deum qucm diligit, quem desiderat, in quo meditatur, in quo delectatur, in quo pascitur, in quo impinguatur Iste talis sic devotus, ita cantat, ila legiti, ct in omnibus operibus suis sic cst providus et circumspectus, quasi Deus adsit præsens ante oculos ejus, sicut revera adest; ita orat quasi sit assumptus ct præsentatus ante faciem majestatis in cxcelso throno, uhi milla millium ministrant ei, et decies centena millia assistunt ci (Dan. VII, 10). Animam quam visitat amor, expergefacit dormientem, movet ct emollit eam, et vulnerat cor cjus, tenebrosa illuminat, clausa reserat, frigida inflammat, mentem asperam ct irascibilem et impatientem mitigat, vitia (b) Id. serm. 6i, 83, et 71, ni. I, ot 7. fugat, caruaics affectus comprimit, mores emendat, reformat ct innovat spiritum, lubricæ ætatis motus actusque leves coercet. Uæc omnia facit amor clun præsens est: cum vero abscesserit, ita incipit anima jacere languida, ac si cacabo bullienti subtraxcris ignem.

---

Augustine, Manuale [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070c/stoa0040.stoa070c.opp-lat1.xml.
