Latin
23
Augustine, Manuale [Incertus] 23
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XX. Amoris indole,. Magna res est amor, (a) quo anima per semetipsam fiducialiter accedit ad Deum, Deo constanter inhæret, Deum familiariter percontatur, consultatque de omni re. Anima qu:e' amat Deum, nihil aliud potest cogitare, nihil loqui: camera contemnit, omnia faslidit; quidquid meditatur, quidquid loquitur, amorem sapit, amorem redolet; ita annor Dui eam sibi vindicavit. Qui vult habere notitiam Dei, amet. Frustra accedit ad legendum, ad meditandum, ad prædicandum, ad orandum, qui non amat. Amor Dei amorem animæ parit, et cam intendere sibi facit. Amat Deus ut ametur. Cuin amat, nihil aliud vult quam amari: sciens amore esse beatos qui se amaverint. Anima amans cunctis suis renuntiat affectionibus, et tota soli incumbit amori, ut possit rcspondere amori in redhibcudo amore. Et cum se tota effuderit in amorem, quautum est ad illud fontis perenne profluvium? Non pari ubertate concurrunt amor ct amans, anima et Deus, Creator et creatura: tamen si ex toto se diligit, nihil deest ubi totum est. Non timeat anima quæ amat: paveat quæ non ainat. Auima amans fertur votis, trahitur desideriis, dissimulal merita, majestati oculos claudit, aperit voluptati, ponens se in salutari, et fiducialiter agens in eo. Amore anima secedit et excedit a corporeis sensibus; ut sese non sentiat, quæ Deum sentit. Hoc fit cum mens ineffabili Dei illecta duicedinc quodam modo sese sibi furatur, imo rapitur atque labitur a se ipsaut Deo fruatur ad jucunditatem. Nibil tam jucundum, nisi osset tam modicum. Amor dat familiaritatem Dei, familiaritas ausum, ausus gustum, gustus famem. Anima quam tangit amor Dei, nihil aliud potest cogilare, nihil desiderure: sed frequenter suspirat dicens, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ila desiderai anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 2).