Latin
26
Augustine, Manuale [Incertus] 26
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIII. Et contra desperationem. Tola spes mea est in mortc Domini mei. Mors ejus meritum meum, refugium meum, salus, vita et resurrectio mea: (a) moritum meum, miseratio Domini. Non sum meriti inops, quaindiu illc miserationum oblitus non fuerit. Et si misericordie Domini multe, multus ego sum in ineritis. Quanto ille potentior est ad salvandum, tanto ego securior. Peccavi peccatum grande, et multorum sum mihi conscius delictorum; nee sic despero, quoniam ubi abundaverunt delicta, superahund,viL et gratia. Qui de venia peccatorum suorum desperat, negat Dcum esse miscricurdem. Magnam injuriam Deo facit, qui de ejus misericordia diffidit: qnantuin in se est, negat Deum habere charitatem, veritatem et potestatem, (6) in quibus tota spes mea consistit, scilicet in charitate adoptionis, in veritate promissionis, et in potestate redditionis 1. Murmuret jam quantum voluerit insipiens cogitatio mea dicens, Quis enim es tu, et quanta est gloria illa, quibusve meritis illam obtincre speras? Et ego fiducialiter respondebo, Scio cui credidi, quia in charitate nimia adoptavit me in filium, quia verax est in promissione, potens in exhibitione, et licet ei facere quod vult: non possum terreri multitudine peccatorum, si mors Domini in mentem venerit, quoniam peccata mea illum vincere non possunt. (c) Clari et lancea clamant mihi, quod vere reconciliatus sum Christo, si eum amavero. Longinus aperuit mihi latus Christi lancea (Joan. XIX, 34), et ego intravi, et ibi requiesco securus. Qui timet, amet; quoniam charitas mittit foras limorem (I Joan. IV, 18). Nullum tam potens est, tam eflicax contra ardorem lihidinis medicamentum, quam mors Redemptoris mci. Extendit brachia sua in cruce, et expandit manus suas paratus in amplexus peccatorum. Inter brachia Salvatoris mei et. vivere volo, et mori cupip. Ibi securus dccantabo: Exallabo te, Domine; quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me (Paal. xxix, 2). Salvator noster caput inclinavit in morte, ut oscula daret suis dilectis. Toties Deum osculamur, quoties in ejus amore conipungimur.