# Manuale [Incertus] 28

Augustine, Manuale [Incertus], 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/manuale-incertus/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/manuale-incertus/28

CAPUT XXV. Animœ solum sufficit summum bonum. Voluntatis bonæ valor. Cor humanum in desiderio æternitatis non fixum, nunquam stabile potest esse, scd omni volubilitate volubilius: de alio in aliud transit, quaerens requiem ubi non est. In his autem caducis et transitoriis, in quibus ejus affectus captivi tenemur, veram requiem invenire non valet: quoniam (6) tantae est dignitatis, ut nullum bonum praeter summum bonum ei suflicere possit: tantae est etiam libertatis, ut ad aliud invitum cogi non possit. Pro. pterea unicuique propria voluntas est causa suæ dam. nationis vel salvationis; et ideo nihil ditius bona voluntate Deo oflertur. Bona voluntas Deum ad noi deducit, et nos in cum dirigit. Per bonam voluntatem Deum diligimus, Deum eligimus, ad Deum currimus, ad Deum pervenimus, ac Deum possidemus. bona voluntas, per quam ad Dei similitudinem reformamur, et ei similes efficimur! Ita amabilis est Deo bona voluntas, ut ipse in corde habitare non velit, in quo bona voluntas non fuerit. Bona voluntas illius summæ majestatis Trinitatem ad se inclinat. Sapientia namque ad cognitionem veritatis illam illuminat, charitas ad desiderium bonitatis inflammat, paternitas in ca custodit quod creavit, ne pereat. Quid est cognitio veritatis? Primo cognoscere te ipsum, et quod esse debeas, ut esse studeas; quod autem corrigendum est, ut corrigas: deinde cognoscere et amare Creatorem tuum; hoc enim est totum hominis honum.

---

Augustine, Manuale [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070c/stoa0040.stoa070c.opp-lat1.xml.
