# Manuale [Incertus] 3

Augustine, Manuale [Incertus], 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/manuale-incertus/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/manuale-incertus/3

CAPUT PRIMUM. Dei perfunctiones. (b) Tu. Domine, caelum et terram imples, omnia portans sine onere, omnia implens sine inclusione, semper agens, semper quietus, colligens et non egens, quærens cum nihil desit tibi, amans nec æstuans, zelans et securus es, paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutas, sed nou mutas consilium, rccipis quod invenis, et nunquam amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis; supererogas cui non debes, vel semper supererogatur tibi ut debeas, et quis babet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Qui ubique es, et ubique totus; qui sentiri potes, et videri non potes; qui nusquam dees, et tamen ab iniquorum cogitationibus longe es; qui nec ibi dees, ubi longe es; quia ubi non es per gratiam, ades per vindictam. Qui ubique præsens es, et vix inveniri potes; quem stantem sequimur, et apprehendere non valemus. Qui tenes omnia, imples omnia, circumplecteris omnia, superexcedis omnia, sustines omnia. Qui corda fidelium doces sine strepitu verborum. Qui locis non distenderis, nee temporibus variaris, nec habes ac. cessus et recessus. Qui habitas lucem inaccessibilem; quam nullus hominum vidit, nec videre potest ( I Tim. vi, 16). In te manens quietus, ubique circumis totum: non enim scindi et dividi potes, quia vere unus es; nec in partes efticeris, sed lotus lotum tenes, et totum imples, totum illustras ct possides.

---

Augustine, Manuale [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070c/stoa0040.stoa070c.opp-lat1.xml.
