Latin
35
Augustine, Manuale [Incertus] 35
Unproofread scanNot analysed yet
CAPU TXXXII. Deus quid sit. Qui totus bonus Et quidem credimus te esse aliquid quo nihil majus ant metius cogitari possit. (b) Quid ergocs, Domine Deus, quo majus melinquenihil valet cogitari? Sed hoc quid est, nisi quod summum omnium, solum existens per se ipsum, onmia alia fecit ex nihilo? Quidquid hoc non ost, minus co est quo nihil majus possit cogitari, sed hoc de te cogitari non potest. Quod ergo bonum deest sutnmo bono, per quod cst omne bonum? Tu es itaquc justus, verax, beatus, et quidquid melius est esse quam non esse. ,. crum malis quomodo parcis, si es totus justus et summc justus? An quia bonitas tua est incomprehensibilis, ct latet in luco inaccessibili, quam inhabitas? Vere in altissimo ct secretissimo bonitatis tuæ profundo latet fons, uude manat fluvius miscricordiæ tuæ. Nam cuin totus et summe justus sis, tamen idcirco maiis cHam benignus es, quia lotus et summe bonus es. Minus Namque bonus csses, si nulli malo esses benignus. Melior est enim qui et bonis simul et malis bonus est, quam qui bonis tantum bonus est. Et melior est qui malis et parcendo et puniendo bonus est, quam qui punicndo tantum. Ideo crgo misericors es, quia totus ct summe bo::us es. immensa bonitas, quæ sic omnem intellectum excedis, veniat super me miscricordia illi, quae de tanta opulentia procedit: influat in me, quæ profluit de te. Parce per clementiam, ne ulciscaris per justiliam.